factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent
reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur
militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et
obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab
percussit Rabba et destruxit eam
tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit
in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque
sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit
populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos
tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut
dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus
filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in
Hierusalem
post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos
in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim
et humiliavit eos
aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo
percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath
Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo
longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor
qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus
hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius
Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui
ceciderunt in manu David et servorum eius